- FORDICIDIA
- I.FORDICIDIAadde: A' fordis bubus nomen habuêre; quod eâ die publice immolarentur boves praegnantes. Forda enim bos gravida, a ferendo. Ovid. Fast. l. 4. v. 629.Forda ferens bosest, fecundaque dicta ferendo.Mactabantur autern singulae in singulis Curiis, quarum numero 30. erant, teste Liv. et Dionys. idqueve Terrae Matri. Quod sacrificium a Numa institutum, in agrorum pecorumqueve sterilitate, late prosequitur Ovid. d. l. v. 630 et seqq. Salmas. ab Accus. Graeco φοράδα vocis originem arcessit, et Hordam quoqueve ἀρχαΐκῶς dictam fuisse, docet, ad Solin. p. 1013. et 1262.II.FORDICIDIAut inquit Varro, festa erant apud Romanos, dicta a fordis, i. e. bobus caedendis, quae celebrabantur ad 17. Cal. Mart.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.